2
S 239

Ine, king of the West Saxons, grants fifteen hides (cassati) at Bradfield, fifteen hides at Bestlesforda (Basildon), twenty-five hides at Streatley and eighty hides at Æaromundeslee (cf. Bessels Leigh), all in Berkshire, to Abbot Hæha. A.D. 687 (5 July)

Archive: Abingdon

TEXT

Ego Ini rex Westsaxonum ob indulgentiam criminum meorum aliquam terram ad ecclesi= munificentiam libenter impendo. Dispensante enim Domino, Hean abbati in potestate concessa fuerat in .iiii. partibus terre, id est in Bradanfel .xv. cassatuum et .xv. cassatuum apud Bestlesforda et manentium .xxv. cuius uocabulum est Stretl=e et .lxxx. cassatos apud Æaromundeslee. Que scilicet donationes ut firmius ac tenatius reliquum durarent in euum, etiam coram summis pontificibus, id est Brihtwallo archiepiscopo et Daniele episcopo peracte sunt, necnon et cespites horum locorum pro ampliore firmitate libro superposui quem ipsi duo prefati episcopi in manibus tenuerunt. Porro ut firmior prefate donationis largitio inextricabili tenacitate iugiter seruaretur, etiam testes adiunximus quorum nomina subter tenentur inserta. Siquis uero contra hec nostre diffinitionis decreta proprie temeritatis pertinatia fretus uiolenter uenire nisus fuerit, nouerit se in tremendo ultime discussionis examine coram iudice Christo equa discretionis lance singulorum facta librante rationem redditurum.

Signum manus Ini regis Westsaxonum. +
Signum manus Ethelredi regis Merciorum. +
Signum manus Ethelfrith.
Ego Daniel seruus seruorum Dei hanc donationem confirmaui. +
Hec carta scripta est tercio nonas mensis Iulii, indictione .xii., anno ab incarnatione Christi .dclxxxvii.
Ego Winberctus hanc cartam scripsi et subscripsi. +
Hec terra prefata iugiter ecclesie sancte Marie in Æbbandune subiecta sit.

Edition: Charters of Abingdon Abbey, Part 1, ed. S. E. Kelly, Anglo-Saxon Charters 7 (Oxford: Published for The British Academy by Oxford University Press, 2000), pp. 8-9 (no. 2).