79
S 651

King Eadwig grants two hides (cassaturae) at Cern (? Pusey, Berkshire) to Cynric (Kenericus), propincernarius. A.D. 958

Archive: Abingdon

TEXT

Regnante perhenniter Christo. Quid enim est in hac uita melius quam in his terrenis caducisque celestia et mansura mercari, quia omne quod uidetur temporaliter deficit, id uero quod non uidetur sine intermissione permanebit. Qua de re ego Eaduuig rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cuidam meo fidelissimo propincernario Kenerico nomine duas cassaturas perpetualiter concedo in illo loco ubi ruricole antiquo usu nomen indiderunt æt Cern, quatenus ille bene perfruatur ac possideat quamdiu uiuat et post se cuicumque uoluerit heredi derelinquat in eternam hereditatem. Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo, cum omnibus ad se rite pertinentibus, excepto communi labore, expeditione, pontis arcisue constructione. Si quis autem infringere temptauerit quod absit, sciat se rationem redditurum coram Deo et angelis eius, nisi prius hic digna satisfactione emendare maluerit. Predicta siquidem tellus istis terminis circumcincta clarescit. Peracta est autem ista donatio libera anno .dcccclviii. ab incarnatione dominica, .iiii. anno uoluente mei imperii.
Ðis sint þa land gemæro Cinrices by Cern þara twegra hyda. Ærest þære lund score broc scyt on Cern, þonen of land score broce on þæt ænlype ellyn, þon' of þan ænlupan ellynne on hodduces hancgran, of hodduces hancgran on þa ænlypan ac, 7 of þære æce on þæne hearapod, þonon anlang hearpodes oð þere þorn, of þær þorne on Aniges ham, of Haniges hamme on Cern, þonne of Cern on þone broc, of þan broce on hæðennan byriels, of þan hæðenan byrielse on heað dune on stodlege get, of þæne gete on þone broc, andlang broces eft on Cern.

+ Ego Eaduuig rex Angol Saxonum hoc donum cum triumpho agie crucis impressi.
+ Ego Byrhtelmus presul confirmaui.
+ Ego Osulf episcopus consensi.
+ Ego Byrhtelmus episcopus condictaui.
+ Ego Ælfuuoldus episcopus assignaui.
+ Ego Daniel episcopus subscripsi.
+ Ego Ælfgar regis propinquus testis.
+ Ego Byrhtferð eiusdem frater testis.
+ Ego Ealdred regis discifer testis.
+ Ego Ælfuuig regis pincerna testis.
+ Ego Ordgar minister.
+ Ego Leoua minister.
+ Ego Eadric minister.
+ Ego Byrhtnoð minister.
+ Ego Byrhtric minister.
+ Ego Æðelsie minister.

Edition: Charters of Abingdon Abbey, Part 2, ed. S. E. Kelly, Anglo-Saxon Charters 8 (Oxford: Published for The British Academy by Oxford University Press, 2001), pp. 323-5 (no. 79).