8
S 166

Coenwulf, king of the Mercians, grants 310 hides (manentes) at Abingdon, ten at Longworth, Berkshire, and eighteen at Aclea, Northtuna and Punningstoce, to Abbot Hræthhun and the monastery at Abingdon, and also restores to them fifteen hides at Sunningwell, ten at Eaton, ten at Sandforda (probably Dry Sandford), thirty at Denchworth and Goosey, land at Culham, ten hides at Ginge and ten at Leckhampstead (all in Berkshire, except Culham, Oxfordshire). A.D. 811

Archive: Abingdon

TEXT

Anno dominice incarnationis .dcccxi., Cenulfi uero regis Merciorum anno .xix. a tempore quo accepit a Deo sibi regnum concessum, cum fratribus in monasterio quod dicitur Æbbendune unanimiter a paruo usque ad magnum statuentes et concedentes, Rethuno religioso abbate uel eius heredibus in dominium proprium ad habendum siue fruendum terram in monasterio quod dicitur Æbbanduna liberam .cccx. manentes, Wyrðe .x. manentes, ad Aclea et ad Norðtuna et Punningstoce .xviii. manentes, pro eius amabili pecunia ac deuotione quam erga nos gerebat. Fuimus enim in sinodo in loco qui dicitur Celichyð, coram optimatibus nostris et in pecunia dedit quod ualuit .cxx. libras et cum .c. mansionibus redemit iam agros a seruitute collocatas a manu extraneorum. Inprimis ad Sunnigwellan .xv. manentes, ad Eatune .x. manentes, ad Sandforda .x. manentes, ad Denceswyrðe et ad Goseie .xxx. manentes, etiam Culanham cum omnibus locis ad Ebbandune pertinentibus, ad Gainge .x. et ad Lechamstede .x. manentes. Hoc scitote non solum pro anime mee sed pro totius gentis Merciorum salute facturum. Has terras in perpetuum liberaliter adquisibit a grauitudine comitum et a durissima seruitute regum, et sancte Dei genitricis =cclesi= liberaliter illas seruire subiunxit. Proinde mandamus per auctoritatem semper uirginis MARIE et per signum sancte crucis in qua omnis uictoria consistit, ut in antea nullus eum inquietare presumet uel eius successores conquassare audeat sed cum firma pace et securitate prenominatos agros possideant ac gubernent, et post cuicumque ipsis placuerit dimittant. Ego Coenwlf rex Merciorum has terras liberabo ab omni seruitute magno uel modico, regum, principum, episcoporum, pro salute anime me= et pro tota gente Merciorum, sicuti ab omni seruitute fuit liberata est, et cum his testibus utrorumque sexuum monachorum uel secularium, ut hec nostra statuta firma permaneat in perpetuum. Hic infra caraxantur nomina testium.

Ego Coenwlf rex consensi et subscripsi in sinodo et in loco qui dicitur Celichyð.
Ego Wulfred archiepiscopus.

Edition: Charters of Abingdon Abbey, Part 1, ed. S. E. Kelly, Anglo-Saxon Charters 7 (Oxford: Published for The British Academy by Oxford University Press, 2000), pp. 36-7 (no. 8).