19
S 707

King Edgar grants ten hides (mansae) at Hilmarton and Littlecott, Wiltshire, to Wulfmær, minister. A.D. 962

Archive: Burton Abbey

TEXT

+ Regnante Theo imperpetuum architectorio qui sua ineffabili rite potencia omnia disponit atque gubernat . vicesque temporum . hominumque mirabiliter decernens . terminumque incertum prout uult equanimiter inponens . et de secretis celorum . glorie humaneque nature misteriis docet . vt cum hiis fugitiuis et eui cursibus transitoriis possessiunculis iugiter mansura Deo largiente fragilique nature consolacionis subleuamine adipiscenda sunt . Quapropter ego Eadgar rex Anglorum cuidam meo fideli ministro uocitato nomine Wulfmær in eternam hereditatem hilariter inpenderem . x . mansas in duobus locis ubi ruricoli antiquo vsu nomen imposuerunt . Helmerdingtun et æt Lytlacoton . vt ille bene perfruatur . ac perpetualiter possideat quamdiu viuat . et post se cuicumque uoluerit heredi derelinquat . ceu supradiximus in eternam hereditatem . Sit autem predicta terra cum omnibus ad se rite pertinentibus libera . campis . pratis . pascuis . siluis . excepto istis tribus . expedicione . pontis arcisve constructione . Si quis uero quod non optamus contra nostrum hoc decretum machinari uel infringere aliquid uoluerit ; sciat se racionem grauiter redditurum in die iudicii ante tribunal domini . nisi prius hic digna emendauerit penitencia ante mortem . Istis terminibus predicta terra circumgirata esse videtur . et cetera . Anno dominice incarnationis . dcccc . lxij . scripta est hec carta . hiis testibus consentientibus quorum inferius nomina carraxantur .

+ Ego Eadgar rex Anglorum corroboraui .
+ Ego Dunstan archiepiscopus confirmaui .
+ Ego Oscytel archiepiscopus consolidaui
+ Ego Byrthelm episcopus corroboraui .
+ Ego Osulf episcopus adquieui .
+ Ego Aþulf episcopus non renui .
+ Ego Æþelwold abbas
et ceteri duces et ministri ; xviij .

Edition: Charters of Burton Abbey, ed. P. H. Sawyer, Anglo-Saxon Charters 2 (Oxford: Published for The British Academy by The Oxford University Press, 1979), pp. 30-1 (no. 19).