2
S 395

King Athelstan grants seven hides (manentes) æt Hwituntune to Eadric, minister. A.D. 925

Archive: Burton Abbey

TEXT

+ Regnante Theo inperpetuum architectorio ; opere precium constat ut presentium rerum blandimenta et pellax mundi prosperitas nullo monumento ducatur . Quisque eterne beatitudinis gratuita Dei gratia huius vite felicitate conpiscat legittimo iure se recipere satagit . quo egregius predicator et sapiens trichelaus . quamdiu inquit sumus in corpore peregrinamur a domino . Quapropter ego Æthelstan diuina indulgente clemencia rex Anglorum tociusque climatis ferme cataclismatum gurgitibus Cristiane patrigene preuisor . sollicita fidelium meorum sagacitate cognitam uentilate obedientie causam inuestigarem . quatinus meo fideli ministro Eadrice septem manentes in illo loco æt Hwituntune in perpetuam hereditatem condonarem quod et feci trandens enim illi tradidi . vt habeat . possideat in perpetuam hereditatem . cum siluis pascuis pratis et campis atque omnibus ad se rite pertinentibus . et postquam viam universitatis adiens relinquat cuicumque heredi uoluerit sicut supra diximus in eternam hereditatem . Hac ergo causa imperauimus istum hereditarium librum ita nouiter scribere ; quia illum antiquum hereditarium librum non habebamus . set si quis post hoc illum antiquum librum uel aliud quodlibet contra hanc nostram diffinicionem in propatulo adduxerit ; ab omni cristianitate irritum fiat . et ad nichilum ualeat . Sit ista predicta terra ab omni mundiali censu libera exceptis istis tribus . expedicione . arcis pontisue constructione . Si quis hoc nostrum decretum custodire et augere uoluerit ; augeat omnipotens gubernator omnia presentis sibi et future vite bona . Si quis uero quod non optamus contra hoc nostrum decretum machinari uel infringere uoluerit ; sciat se racionem grauiter redditurum in die iudicii ante tribunal domini nisi prius hic digna emendauerit penitencia ante mortem . Hec cedula caraxatis literulis primo anno regni prefati regis preordinata fuit . Anno ab incarnacione domini nostri Iesu Cristi . dcccco . xxvo . indictione . xiija .

+ Ego Æthelstan rex hanc donacionem meam triumphali tropheo sancte
+
crucis propriis articulis confirmaui atque roboraui . + Ego Ælfwine gracia dei episcopus . + Ego Winsige episcopus . + Ego Wilfrid episcopus . consensi et subscripsi . + Ego Edgar episcopus consensi et subscripsi . + Ego Cynaht abbas . consensi et subscripsi . et ceteri . duces . presbiteri . et monachi et ministri usque ad . l . vij .

Edition: Charters of Burton Abbey, ed. P. H. Sawyer, Anglo-Saxon Charters 2 (Oxford: Published for The British Academy by The Oxford University Press, 1979), pp. 3-4 (no. 2).