3
S 397

King Athelstan confirms sixty hides (manentes) at Hope and Ashford, Derbyshire, to Uhtred, his fidelis. A.D. 926

Archive: Burton Abbey

TEXT

+ In nomine domini nostri Iesu Cristi . Cuncta que humanis obtutibus caducarum molimina rerum liquide uidentur decidunt . que uero abdita inuisaque sunt ; eterni arbitris moderamine perpetualiter constant . Haut dubium est hiis qui illa adipisci largiflua Dei largitate gracia atque mercari posse merentibus diuina scripturarum documenta pollicentur . Quapropter ego Æthelstanus Angulsaxonum rex non modica infulatus sublimatus dignitate superno instigatus desiderio fideli meo Uhtredo terram que nuncupatur at Hope et æt Æscforda . lx . manentium quam propria condignaque pecunia id est . xx . libras inter aurum et argento a paganis emerat iubente Eadweardo rege necnon et dux Æþelredo cum ceteris comitibus atque ministris in iuris hereditarii libertatem concedens donabo . habendam possidendamque quamdiu vixerit . et post obitum suum quibuscumque sibi placitis heredibus dare uoluerit . Sit autem hec prefata terræ donacio ab omni seculari honore libera preter expedicionem et arcis pontisve constructionem pro competenti pecunia quam ego accepi ab eo . id est . ccc . manc[us]as de puro auro . Si quis uero hanc largicionis munificenciam arrepto procacitatis stimulo infringere uel mutare aut minuere temptauerit ; sciat se in illa magna examinis die cum poli cardinis terreque fundamenta simul et inferorum ima pauitando contremiscent latibula . qua vniuscuiusque patebit opus et conscientia siue bonum siue malum quod gessit . si non prius satisfactionem emendauerit . Secuntur diuise et mete huius terre . Anno ab incarnacione . domini . nostri . Iesu Cristi . dcccc . xxvj . indictione . xiiija .

+ Ego Æthelstanus rex fundamine sancte crucis subarraui . + Ego Wulfhelm archiepiscopus subscripsi . + Ego Wensige episcopus subscripsi . + . Ego Þeodred episcopus subscripsi . + Ego Beorneht episcopus subscripsi . + Ego Sigelm episcopus subscripsi . + Ego Eadulf episcopus subscripsi . + Ego Eadgar episcopus subscripsi . + Ego Ealla episcopus subscripsi . + Ego Cyneferð episcopus subscripsi . et ceteri . duces . ministri et discifer . T' .

Edition: Charters of Burton Abbey, ed. P. H. Sawyer, Anglo-Saxon Charters 2 (Oxford: Published for The British Academy by The Oxford University Press, 1979), pp. 5-6 (no. 3).