129
S 808
King Edgar grants and restores the port and vill of Sandwich to the church of Canterbury. A.D. '966' [for 963 x 971 or 973]
Archive: Canterbury, Christ Church
TEXT
+ In nomine sancte et indiuidue trinitatis . Ego Edgarus rex et basileus tocius Angl[ie] diuino instinctus admonitu et sancte Dorobern[ensis] ecclesie antistitis Dunstæni precibus sepius exortatus reddo et concedo sancte Dorobern[ensis] ecclesie et monachis ibi seruientibus Deo in puram elemosinam portum et uillam de Sanduuich . eisdem monæchis olim ablatam . cum omnibus libertatibus et consuetudinibus regiis ad Sanduuich pertinentibus que ego aliquando habui . uel aliquis antecessorum meorum . ex utraque parte aque cuiuscumque terra hinc uel inde fuerit . Preterea confirmo eis omnes mansiones quas habent in uillæ de Sanduuich . que eis collæte sunt in puram elemosinam a fidelibus . Unde uolo quod nullus ibidem hæbeat aliquod ius nisi tantum monachi nostri de Dorobern[ia] . Quicumque autem hanc meam largifluam munificenciam interrumpere aut uiolare presumpserit . indignacionem Domini nostri et sancte Marie et sanctorum omnium qui in Dorobern[ensi] ecclesia requiescunt senciant . nisi ante mortem emendati fuerint.
Ego Edgarus rex tocius Angl[ie] codicello meo signum sancte crucis propria manu apposui +
Ego Kinath rex Scotorum subscripsi +
Ego Maccus rex insularum uidi +
Ego Dunstanus Dorobern[ensis] archiepiscopus subscripsi +
Ego Etheluuoldus Uuinton[iensis] antistes consensi +
Ego Malcolm rex Cumbrorum subscripsi +
Ego Dufnal uidi +
Ego Oskitellus Eboræc[ensis] archiepiscopus subscripsi +
Ego Osuualdus Uuigorn[ensis] episcopus consensi +
Ego Kineuuardus abbas Mideltun subscripsi +
Ego Iacob subregulus signum apposui +
Ego Iukil subregulus signum apposui +
Ego Siferdi subregulus signum sancte crucis apposui in festo Pentecostes in ciuitate Æchæmanni +
Edition: Charters of Christ Church, Canterbury, ed. N. P. Brooks and S. E. Kelly, Anglo-Saxon Charters (The British Academy, forthcoming), no. 129. For apparatus criticus and a detailed commentary see this edition.