8
S 22
(a) Wihtred, king of the men of Kent, grants immunity to the churches and monasteries of Kent. [A.D. 699 x 716]
(b) Confirmation by a synod at Clofesho. A.D. 716
Archive: Canterbury, Christ Church
TEXTS
(a)
+ IN NOMINE DOMINI DEI NOSTRI ET SALUATORIS IESU CHRISTI. Congregatum est magnum concilium in loco ubi nominatur . BACCANCELDE . Presidente autem eodem concilio . Uuihtredo . clementissimo regi Cantuariorum . necnon . BERHTUUALDO . reuerentissimo archiepiscopo . Brittanniae . simulque Tobiae Hrofensis aecclesiae . ceterisque abbatibus . abbatissis . presbiteris . diaconibus . ducibus . satrapis . in unum glomeratis . pariter tractantes . ancxie examinantes de statu aecclesiarum Dei uel monasteriorum intra Cantiam . quae a fidelibus regibus prodecessoribus meis . et propinquis . Deo omnipotenti in propriam hereditatem condonata fuerunt . quomodo . uel qualiter secundum normam aequitatis stare . quidue seruare amodo et usque ad finem seculi constituimus . Ideo ego Uuihtred rex terrenus . a rege regum conpunctus . zelo rectitudinis accensus . ex antiqua traditione sanctorum patrum . et mandatis didici non esse licitum alicui ex laico habitu sibi ipsi usurpare . uel ad se trahere quasi suam propriam possessionem . quod ante fuerat Domino concessum . et cruce Christi firmatum . atque dedicatum . quia scimus et ueraciter extat . ut si quid semel acceperit homo de manu alterius in propriam potestatem . nullatenus sine ira et ultione illud dimiserit inpunitus . Ideo horrendum est hominibus exspoliare Deum uiuum . et scindere tonicam eius . et hereditatem eius . Quotquot ex aliquo ei concessum fuerit de terrenis substantiis ad id ut eo facilius promereri ualeant aeternam retributionem percipere in caelis . Quia manifeste declaratur . quanto incautius adplicauerit se homo secularis in hereditatem regis aeterni . et ad eius imperium trahere desiderat . tanto districtius ab eodem Deo in igne inextinguibili puniatur.
Pro ac re firmiter statuimus . atque decernimus . et in nomine omnipotentis Dei omniumque sanctorum precipimus omnibus successoribus nostris . regibus . principibus uel omnibus qui in habitu laico constituti sunt . ut nullus umquam habeat licentiam accipere alicuius aecclesiae uel familiae monasteriis dominium . quae a me ipso . uel antecessoribus meis priscis temporibus tradita erant in perpetuam hereditatem Iesu Christo . et sanctis apostolis etiamque Maria uirgine Domini nostri sacrata . Sed magis sicut decet et in canonibus precipitur seruandum est . quando quis euenerit ex numero dominorum obigere de seculo . abbas . uel abbatissa . propterea inuitatur propriae porr=hiae episcopus et cum eius consilio . uel consensu . quisquis dignus inueniatur . et eius uita atque munditia ab episcopo examinatur . talis eligatur . et ab episcopo benedicatur . sanctificatur Dominus spiritalis . gradui Dei seruitiae et tonsure seu sacrae uelamine mancipatus . et nullo modo sine consultu . et licentia archiepiscopi in diocesi suo abbas . uel abbatissa eligatur . Si quis per insipientiam aliter faciat . pro nihilo habeatur . citiusque abiciatur . neque de ac re aliquid pertineat ad regis secularis imperium . quia illius personis est . principes . prefectos . seu duces seculares statuere . Metropolitani episcopi est aecclesias Dei regere . gubernare . atque abbates . abbatissas . presbiteros . diacones eligere . statuere . et sanctificare . firmare . et ammonere . ne quis ouis de ouibus aeterni pastoris erret.
Hoc preceptum statuimus his monasteriis . quorum nomina haec sunt adnotata . Primus primi apostolorum principis Petri . id est Upmynster . Raculf . Suðmynster . Dofras . Folcanstan . Limming . Scepeig . æt Hoe . Haec omnia interdicimus sicut ante diximus . ut nullus habitus ex numero laicorum ad se pertrahat uel suscipiat ullum monasterium de his prenominatis . Haec lex supra dicta per euum completa permaneat ;
Adhuc . addimus maiorem libertatem . Inprimis Christi aecclesiae . cum omnibus agris ad eam pertinentibus . Similiter Hrofensis aecclesiae cum suis . ceterisque predictis omnibus ecclesiis Dei nostri subiciantur pro salute animae meae meorumque prodecessorum . et pro spe celestis regni . ex ac die et deinceps concedimus . et donamus ab omnibus difficultatibus secularium seruitutis . a pastu regis . principum . comitum . necnon ab operibus maioribus minoribusue grauitatibus et ab omni debitu . uel pulsione regum censuris . liberas eos . esse . perpetua libertate statuimus . nisi suo spontanea uoluntate ex largitate beneficiorum quid facere uelint . Tamen hoc inposterum non seruetur . nec habeatur in malam consuetudinem . sed magis securi possint pro nobis Deo omnipotenti hostias dignas offerre . et inmaculatis muneribus nostra abluere peccata . ut per eorum intercessiones mereamur audire felicem sententiam . Uenite benedicti patris mei percipite regnum . quod uobis paratum est ab origine mundi.
Si quis autem rex umquam post nos eleuatus in regnum . aut episcopus . aut abbas . uel comes . seu ulla potestas hominum contradicat huic kartule . aut infringere temptauerit . sciat se sequestratum a corpore . et sanguine . Domini nostri Iesu Christi . seu etiam sic excommunicatum . sicut qui non habet remissionem neque in hoc seculo neque in futuro . nisi ante pleniter emendauerit iudicio episcopi . Manente tamen hac kartula inrefragabilis sua firmitate . muniatur . seruetur . et habeatur semper ad ecclesiam saluatoris . que sita est in ciuitate Dorobernia ubi metropolitanum capud habetur ad exemplum atque ad defensionem omnibus aecclesiis Dei quae in hac Cantia morantur . Haec lex inuiolabilis usque ad consummationem seculi permaneat . quia nulli homini terreno data sunt . sed haec omnia in manus Dei omnipotentis sanctorumque eius concedimus . et donamus ..-
+ Ego UUIHTREDUS . auxilio Christi rex his legibus constitutis pro me . et Uuerburgam reginam . itemque filio nostro Alrico subscripsi.
+ Ego Berhtuuald gratia Dei archiepiscopus . his legibus a nobis constitutis <subscripsi>.
+ Signum manus Æþelberhti pro se . et fratre suo Eadberto.
+ Signum manus Tobie episcopi.
+ Signum manus Myldryðe abbatisse.
+ Signum manus Æþeldryðe abbatisse.
+ Signum manus Ætte abbatisse.
+ Signum manus Wilnoðe abbatisse.
+ Signum manus Hereswyðe abbatisse.
+ Signum manus Redempti presbiteri.
+ Signum manus Æscwaldi presbiteri.
+ Signum manus Eatfriði presbiteri.
+ Signum manus Botredi presbiteri.
+ Signum manus Hyssan presbiteri.
+ Signum manus Kynheri presbiteri.
+ Signum manus Aldwulfi presbiteri.
+ Signum manus Walh presbiteri.
+ Signum manus Beonna presbiteri.
(b)
Hoc priuilegium prescriptum ex altera parte ecclesiis Dei constitutum Wihtredo regi Cantuariorum roboratum . est . atque firmatum in synodo mense Iulio in loco qui uocatur CLOUESHOH. cum auctoritate omnium . quarum haec sunt nomina adscripta . anno ab incarnatione Domini .dcc.xvi. indictione .xiii. anno primo regni regis Æþelbaldi Merciorum.
Si quis autem tyrannica potestate inflatus ex habitu secularium seu ecclesiasticarum infringere minuere temptauerit auctoritatem archiepiscopi et Christi ecclesi= . uel libertatem coenobiarum . carebit letitia et communione nostrorum omnium uiuens et moriens . non solum ipse sed et qui ei uiuenti uel morienti coniungitur . nisi digna satisfactione correxerit iudicio episcoporum :--
+ Ego BERHTWALDUS gratia Dei archiepiscopus hoc priuilegium \in/ synodo constitutum subscripsi.
+ Ego Hædda episcopus hoc idem subscripsi.
+ Ego Uuor episcopus hoc idem subscripsi
+ Ego Ecgwine episcopus hoc idem subscripsi
+ Ego Forðhere episcopus hoc idem subscripsi
+ Ego Danihel episcopus hoc idem subscripsi
+ Ego Eadberht episcopus hoc idem subscripsi
+ Ego Acca episcopus hoc idem subscripsi
+ Ego Inguuald episcopus hoc idem subscripsi
+ Ego Haerdred episcopus hoc idem subscripsi
+ Ego Nothbert episcopus hoc idem subscripsi
+ Ego Torhthere episcopus hoc idem subscripsi
+ Ego Tobias episcopus hoc idem subscripsi
+ Ego Eadgar episcopus hoc idem subscripsi
+ Signum manus Wihtbaldi presbiteri
+ Signum manus Boseli presbiteri .
+ Signum manus Cylani presbiteri
+ Signum manus Bultfriði presbiterii
+ Signum manus Wiligeldi presbiteri
+ Signum manus Badowini presbiteri
+ Signum manus Eadbaldi presbiteri
+ Signum manus Eoredi diaconi
+ Signum manus Aðugilsi prepositi.
+ Signum manus Ludhere prepositi
+ Signum manus Duddan . prepositi.
+ Signum manus Albini abbatis.
+ Signum manus Æðelfriði comitis
+ Beornheard + Adulf
+ Passa + [..]inges
+ Abba + <Acc>a
+ Dunna + Bregwald
+ Wilbald. + Siba
+ Ecca + Gænbald
+ Egisberht + Pohha
+ Aldwulf + Tuna
+ Scirheard + Tigga
+ Fug + Gormund.
+ Herewald
Edition: Charters of Christ Church, Canterbury, ed. N. P. Brooks and S. E. Kelly, Anglo-Saxon Charters 13 (The British Academy, forthcoming), no. 8. For apparatus criticus and a detailed commentary see this edition.
8A
S 22
Abbreviated and revised version in the Anglo-Saxon Chronicle. A.D. 694
TEXTS
(a) Old English
And Wihtred fend to Cantuare rice 7 heold hit .xxxiii. wintra 7 sona ðas ðe he cing was . he het gaderian mycel concilium . on ðare stowe ðe is geclypod Baccancelde . On ðare was [...] Wihtred sittende . Cantware cing 7 se arcebiscop. \of Cantuarebyri/ Brihtwald 7 se biscop Tobias of Hroueceastre . 7 mid heom abbodas 7 abbedessen . 7 manige wise menn ðar wæron gegaderade . ealle to smeagende embe Godes cyrcan bote . ða beoð innan Cent . Nu agann se cing to sprecende \7 sæde/:-
Ic wylle þæt ealle ða mynstra 7 ða cyrican þa wæron giuene 7 becweðene Gode to wyr\ð/mynte be \ge/leafulra cinga dagan . minra forgenglan . 7 be minra magon dagon be Ægelberhtes cinges . 7 þara ðe him æfterfyligdan . swa beliuan Gode to wyrðmynte 7 festlice standan . a to ecnesse æure ma. Forðon ic Wihtr[ed] eorþlic cing from þam heouenlice \cinge/ onbryd . \7/ mid and[an] ðare rihtwisnesse anæld . of uran ea\l/dran fæderan gesetnesse ic habbe ðæt geleornod . ðæt nan læwede man nah mid rihte \to/ stingan hine a na\n/re cirican na a nan ðara ðingan ðe \to/cyrcan belimpð. And for ði stranglice 7 trywlice we gesettað 7 demað 7 on Godes naman þes ealmihtiges . 7 on ealra halgena we forbeodað eallon uron æftergengan cingan . 7 ealdermannum . 7 eallan læwedan mannum . æure ænne hlauordscipe ouer circan . 7 ouer eallan heora ðingan . þe ic oððe mine yldran on ealdon dagan giuan Criste to loue on \ece/ erfwyrðnesse . 7 ure hlæfdian sancta . Maria[n] . 7 ðan halgan apostolan . Ac loc hwenne hit \ge/wurðe þæt biscop \oððe/ abbod . oððe ab\b/edesse gewite of ðysan liue . sy hit gecydd ðan arcebisceope . 7 mid his ræde 7 geðeahte sy gecoren swilce wurþe beo . 7 his lif ðe \man sceal/ to swa \ge/donne ðinge cysan . Asece \se/ arbcebisceop <his lif> 7 his clænnesse . 7 an ane wisan ne wurþe gecoræn nan . na to swa gedonan þingan gehalgod . butan þes arcebisceopes ræde . Cyngas sceolan settan eorlas . 7 ealdermen . scirireuan . 7 domesmenn . 7 arcebisceop sceal Godes gelaðunge wissian 7 rædan . \7 biscopas/ 7 abbodas 7 abbedessan . preostas 7 diacon[as] . ceosan 7 settan . halgian 7 getryman mid godan mynegunga 7 \fore/bysene . þe læste þe æni of Godes heorde dwelie 7 losie.
(b) Latin
Statim autem potitus est regno [scilicet Wihtredus], precepit congregari magnum concilium in loco ubi nominatur Baccancelde, presidente autem eodem concilio Wihtredo clementissimo rege Cantuariorum necnon Brihuuald\o/ reuerentissimo archiepiscopo et patre et primate totius Brittanni=, simulque Tobia episcopus Hrofensis =cclesi=, cum c=teris \episcopis/, abbatibus, abbatissis, presbyteris, diaconibus, ducibus, satrapis, in unum glomeratis, pariter tractantes de statu =cclesiarum Dei uel monasteriorum intra Cantiam, \et de his/ qu= a fidelibus regibus predecessoribus eius et propinquis, Æðelberhto posterisque eius, Deo omnipotenti in propriam hereditatem condonata fuerunt, quomodo uel qualiter secundum normam =quitatis stare, quidue seruare oporteat, amodo et usque ad finem seculi constituentes
Ego \inquid/ Wihtredus, rex terrenus a rege regum conpunctus, zelo rectitudinis accensus, ex antiqua traditione sanctorum patrum et mandatis, didici non esse licitum alicui homini ex laico habitu sibi ipsi usurpare uel ad se trahere quasi suam propriam possessionem, quod ante fuerat Domino concessum, et cruce Christi firmatum atque dedicatum. Scimus \enim/ et ueraciter extat, quia quod semel acceperit homo de manu alterius in propriam potestatem, nullatenus sine ira et ultione illud iterum dimittet inpunitum. Ideo\que dico/ horrendum est hominibus expoliare Deum uiuum et scindere tunicam eius et hereditatem. Cum autem Deo oblatum ali\quit/ fuerit de terrenis substantiis ad hoc, ut facilius promereri ualeant =ternam retributionem percipere in c=lis, manifeste declaratur, quod quanto incautius adplicauerit se homo secularis in hereditatem regis =terni, tanto districtius ab eodem Deo inextinguibili igni punietur.
Pro hac re firmiter decernimus et in nomine omnipotentis Dei omniumque sanctorum precipimus omnibus successoribus nostris, regibus, principibus et omnibus qui in habitu laico constituti sunt, ut nullus umquam habeat licentiam accipere alicuius =cclesi= uel famili= monasteriorum dominium, qu= a me ipso uel ab antecessoribus meis priscis temporibus tradita erant in perpetuam hereditatem Iesu Christo et sanctis [a]postolis etaimque \sancta/ Maria uirgin[e Domini] nostri ma[tri sacrat]a. Sed magis, sicut decet et in canonibus precipitur \hoc/ seruandum est, quando quis euenerit ex numero \prelatorum/ dominorum migret de seculo, \episcopus uel/ abbas uel abbatissa, inuitetur archiepiscopus propri= parochi=, et cum eius consilio et consensu quisquis dignus inuenitur. Eius uita atque munditia ab illo examinetur, talis\que/ eligatur, et ab archiepiscopo benedicatur, et nullo modo sine consensu et consultu et licentia eius abbas uel abbatissa eligatur. Si quis per insipientiam aliter faciat, pro nihilo habeatur citiusque abiciatur. Neque de hac re aliquid pertinet ad regis secularis imperium, quia illius person= \est/ principes, prefectos seu iudices seculares statuere. Metropolitani \autem/ archiepiscopi est =cclesias Dei regere, gubernare, atque \episcopos/, abbates, abbatissas, presbyteros, diacones eligere, statuere, sanctificare, firmare, admonere, ne quis de ouili Christi \scilicet/ =terni pastoris \ab/erret.
Hoc preceptum st\at/uimus [his] monasteriis, quorum nomina h[i]c sunt annotata: primum [primi] \apostolorum/ principis Petri, id est Upmynster; aliter A[...] Raculf, Suðmynster \in insula que nominatur/ Tenet, Dofras, Folcanstan, Limming, Sceapeag et Hou. H=c omnia interdiximus sicut ante nos f[actum est ut nullus habitus ex numero laicorum] ad se pertrahat uel suscipiat ullius monasterii \prelationem/ de his prenominatis.
H=c lex supradicta per euum completa permaneat, inprimis ecclesiae Christi que est in Dorebernia cum omnibus agris ad eam pertinentibus, similiter Hrophensi ecclesi= cum suis, c=terisque omnibus =cclesiis Dei nostri, pro salut= anim= me= meorumque predecessorum, pro spe c=lestis regni, \et/ ex hac die et de\h/inc concedimus et donamus ab omnibus difficultatibus secularium seruitutis, a pastu regis, principum, comitum, necnon ab operibus maioribus minoribusue grauitatibus, et ab omni debitu uel pulsione regalium tributorum, liberas eas esse perpetua libertate, nisi sua spontanea uoluntate ex largitate beneficiorum quid facere uelint. Tamen hoc inposterum non seruetur nec habeatur in malam consuetudinem, sed magis securæ sunt, ut possint pro nobis Deo omnipotenti hostias dignas offerre et inmaculatis muneribus nostra abluere peccata.
Si quis autem rex post nos \umquam/ leuatus in regnum, aut episcopus, aut abbas, uel comes seu ulla potestas hominum contradixerit huic cartul= aut \eam/ infringere temptauerit, sciat se sequestratum a corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi, seu etiam sic excommunicatum sicut qui non habet remissionem neque in hoc seculo neque in futuro, nisi ante pleniter emendauerit iudicio archiepiscopi. Manente tamen hac cartula \que/ irrefragabilis sua firmitate muniatur, seruetur et habeatur, semper in =cclesia saluatoris qu= sita est in ciuitate Dorobernia, ubi metropolis habetur, ad exemplum atque defensionem omnibus =cclesiis Dei. H=c lex inuiolabilis permaneat usque ad consummationem seculi, quia nulli hominum terreno data sunt, sed hec omnia in manus Dei omnipotentis sanctorumque \eius/ concedimus et donamus. Ego Wihtredus, auxilio Christi rex, his legibus constitutis pro me et Warburga regina itemque filio nostro Alrico subscripsi. Ego Brihtuuoldus, gratia Dei archiepiscopus, his legibus constitutis subscripsi.
Edition: Charters of Christ Church, Canterbury, ed. N. P. Brooks and S. E. Kelly, Anglo-Saxon Charters (The British Academy, forthcoming), no. 8A. For apparatus criticus and a detailed commentary see this edition.
8B
S 22
Abbreviated and revised version of 8 in the Christ Church cartulary. A.D. 694
Archive: Canterbury, Christ Church
TEXT
[A]nno dominice incarnationis .dcxciiii. Wihtredus gloriosus rex Cantie, cum reuerentissimo archiepiscopo Brithuualdo precepit congregari concilium in loco qui nominatur Baccancelde, presidente eodem concilio iam nominato clementissimo rege Cantuariorum Wihtredo et eodem uenerando patre et primate tocius Britannie, simulque Tobia episcopo Rofensis ecclesie, cum abbatibus, abbatissis, presbiteris, diaconibus, ducibus, satrapis, pariter tractantes de statu ecclesiarum Dei in Anglia, et de his que a fidelibus regibus predecessoribus eius et propinquis, Æthelberto uidelicet posterisque eius, Deo omnipotenti in propriam hereditatem data fuerunt, qualiter secundum ueram iustitiam stare et permanere ualeant, uel quomodo ea seruare oporteat, amodo et usque in finem seculi constituentes.
Ego, inquit Wihtredus, rex terrenus a rege regum compunctus, zelo rectitudinis accensus, ex antiqua traditione sanctorum patrum didici non esse licitum alicui homini, in laico habitu constituto, usurpare sibi quasi propriam possessionem quod ante fuerat Domino concessum et cruce Christi firmatum. Scimus enim et ueraciter constat quia quod semel acceperit homo donatione alterius in propriam potestatem, nullatenus sine iniuria illud iterum dimittet. Horrendum est itaque hominibus Deum uiuum expoliare tunicamque eius et hereditatem scindere. Cum ergo Deo oblatum aliquid fuerit de terrenis substantiis, ad hoc ut facilius promereri ualeant offerentes eternam retributionem percipere in celis manifeste declaratur, quod quanto incautius homo secularis applicuerit se in hereditatem regis eterni, tanto districtius a Deo punietur. Pro qua re firmiter decernimus, et in nomine omnipotentis Dei omniumque sanctorum precipimus omnibus successoribus nostris, regibus, principibus et omnibus in laico habitu constitutis, ut nulli umquam liceat alicuius ecclesie uel monasterii dominium habere, que a me uel antecessoribus meis priscis temporibus tradita sunt Deo in perpetuam hereditatem et sanctis eius. Magis autem sicut in canonibus precipitur seruandum est, ut quando aliquis de prelatis defungitur episcopus, abbas uel abbatissa, intimetur archiepiscopo proprie parochie, et cum eius consilio et consensu uita ac munditia eius examinata, qui dignus inuenitur eligatur, et nullo modo sine consensu et consultu archiepiscopi promoueatur. Neque enim de hac re aliquid pertinet ad decretum uel imperium regis. Illius autem est comites, duces, optimates, principes, prefectos, iudices seculares statuere. Metropolitani uero archiepiscopi ecclesias Dei regere, gubernare, episcopos, abbates, abbatissas ceterosque prelatos eligere, statuere, firmare, admonere, ne quis de ouibus Christi scilicet eterni pastoris aberret.
Hec lex per euum in regno nostro imperpetuum permaneat omnibus ecclesiis Dei nostri, pro salute anime mee meorumque predecessorum proque spe celestis regni. Igitur ex hac die et deinceps concedimus et donamus ecclesiis regni nostri liberas esse perpetua libertate ab omnibus difficultatibus secularis seruitutis ab omni debito uel pulsione regalium tributorum, ut possint pro nobis Deo omnipotenti hostias dignas offerre nostraque peccata abluere inmaculatis muneribus. Si quis autem rex post nos leuatus in regnum, aut episcopus aut abbas seu aliqua alia persona contradixerit huic concilio uel scripto, iudicio concilii facto, sciat se a corpore et sanguine Domini sequestratum et sic excommunicatum, sicut ille qui non habebit remissionem neque in hoc seculo neque in futuro, nisi ante mortem secundum iudicium archiepiscopi emendauerit. Hoc scriptum irrefragabile sua firmitate muniatur, seruetur et semper habeatur in ecclesia saluatoris que sita est in ciuitate Dorobernia, ubi primas habetur, ad exemplum omnium ecclesiarum atque deffensionem que in Anglia habentur.
Ego Wihtredus, auxilio Christi rex, hiis legibus constitutis pro me et Wærburga regina itemque filio nostro Alrico subscripsi.
Ego Brithuualdus gratia Dei archiepiscopus hiis legibus constitutis subscripsi.
Edition: Charters of Christ Church, Canterbury, ed. N. P. Brooks and S. E. Kelly, Anglo-Saxon Charters (The British Academy, forthcoming), no. 8B. For apparatus criticus and a detailed commentary see this edition.