119
S 537

King Eadred grants thirty hides (mansi) at Twickenham, Middlesex, to the metropolitan church of Canterbury. A.D. 948

Archive: Canterbury, Christ Church

TEXT

+ Eadredus, gratia superni regis imperiali stemate tocius Britannie sublimatus, universis regni nostri principibus, tam ecclesiarum presulibus quam palitinarum procuratoribus dignitatum, non solum presentibus sed etiam futuris, perpetuam pacem et prosperitatem in saluatore omnium Deo et Domino nostro Iesu Christo. Quoniam sicut ait apostolus, spiritus sancti dono afflatus: 'Ea que uidentur temporalia sunt, que autem non uidentur eterna sunt'. Congruum immo necessarium michi uisum est pro eternis adipiscendis transitorias largiri Christo diuicias, ut pro caducarum expensione substanciarum percipere merear regnum absque termino permansurum. Cum enim unicuique mortalium expediat pro collatis sibi a Deo beneficiis indesinenter ei gratiarum rependere actiones, maxime uero michi quem et populo suo dignatus est preficere et gratuito munere pietatis gloria et honore coronare. Nam dum crebra animaduersione pertracto quid michi unigenitus ungeniti regis contulerit filius, utpote qui me nominis sui participem iudiciique et legum constituit discretorem, uix aut forte nullo modo in rerum forinsecarum habitu reperiam, quod ei competenter offerre preualeam. Uerumptamen redempcio anime uiri proprie diuicie eius. Quocirca notum esse uolo omnibus quia ego pro amore Dei ad prefectum anime m== offero munusculum sancte metropolitane ecclesie in Dorobernia ciuitate a beato Augustino fundate et ab antiquis regibus glorificate, uillam scilicet uocabulo Tuiccanham, triginta mansorum, in prouincia Middelsaxonum super fluuium Tamisiam sitam, cum uniuersis redditibus ad eandem uillam rite pertinentibus. Itaque ut hec tradicio mea inuiolabilis perpetualiter enitescat et regali auctoritate robur optineat sempiternum, ego hoc scriptum fieri precepi uerboque et manu firmaui, necnon et pontificibus atque militibus meis roborare suasi quorum nomina infra tenentur annotata. Si quis uero cuiuslibet sexus, ordinis uel dignitatis presencium seu futurorum hoc memoriale meum corrumpere temptauerit, deleatur memoria eius de libro uiuencium et robur eius sine refrigerio eternaliter conteratur.
+ Ego Eadredus rex Anglorum hanc donacionem destinaui ecclesie Christi anno incarnacionis dominice .dcccc.xlviiio., indictione .xv., imperii autem mei anno .iiii., in regali palacio quod est Godeshylle.
+ Odo archiepiscopus Dorobernensis annuente glorioso rege Eadredo consignaui.
+ Wlstanus archiepiscopus Eboracensium subnotando consensi.
+ Ælfeah episcopus Wintoniensis firmaui.

Edition: Charters of Christ Church, Canterbury, ed. N. P. Brooks and S. E. Kelly, Anglo-Saxon Charters (The British Academy, forthcoming), no. 119. For apparatus criticus and a detailed commentary see this edition.

119A
S 537

Short version of 119.

Archive: Canterbury, Christ Church

TEXT

[A]nno dominice incarnationis .dcccc.xlviii. Ego Eadredus rex pro amore Dei ad profectum anime mee offero munusculum sancte metropolitane ecclesie in Dorobernia ciuitate, uillam scilicet nomine Tuuicaham in prouincia Midelsaxonum super fluuium Tamisiam sitam, cum omnibus ad eam rite pertinentibus, liberam ab omni seculari grauitate et fiscali tributo exceptis expeditione, pontis et arcis construcione. Si quis cuiuslibet sexus, ordinis uel dignitatis hoc memoriale meum corrumpere temptauerit, deleatur memoria eius de libro uite et robur eius sine refrigerio eternaliter conteratur.

Edition: Charters of Christ Church, Canterbury, ed. N. P. Brooks and S. E. Kelly, Anglo-Saxon Charters (The British Academy, forthcoming), no. 119A. For apparatus criticus and a detailed commentary see this edition.