139
S 905

King Æthelred grants land in and around Canterbury to his man, Æthelred, for two lives, with reversion to Christ Church, Canterbury. A.D. '1003' [for 1002] (11 July)

Archive: Canterbury, Christ Church

TEXT

London, British Library, Stowe Charter 35: original, s. x/xi
Endorsement in a contemporary hand, probably the hand of the charter: + Þis ys þæs hagan boc .

<chrismon> . Cum igitur omnis mortalium momentanea dulcedo eiulande amaritudinis dolore finienda sit et ueliti flos agri lugubriter cassabunda marcescit . de uisibilibus transitoriisque applaudentis fortun= diliciis . inuisibilia atanaliterque manentia celestium comparanda sunt gaudia . Quapropter ego ÆÐELRED primicerius et basileus gentis Anglorum trado cuidam meo fideli homini nomine AEÞELRED . in dies suos uxorisque eius quandam agelli mei particulam id est xv. uirgas in longitudine . et viii. in latitudine . et vi. agros ad arandum foris murum pro eius humili famulatu et competenti pretio hoc sunt .vii. librae . intra ambitum Doroberni= ciuitatis istius modi rationis causa interposita ut post dies eorum sanctae Christi aecclesiae iure perpetuo restituatur pro anim= meae remedio.
Terminibus autem istis circumagitur terra . Ærest on east healfe ys cinges land . 7 on suð healfe Burh Stræt . 7 on west healfe þæs hiredes land to Cristes cyricean . 7 on norð healfe se lictun.
Nu is þis þara twegra æcera gemæru . On east healfe liþ þæs hiredes land inn to Cristes cyricean . 7 on suð healfe þæs abbodes innto Apuldere . 7 on west healfe portmanna land . 7 on norð healfe cincges stræt.
Nu is eft þis þara oðra twegra æcera gemæru . on east healfe liþ æþestanes land . 7 on suþ healfe cincges stræt. 7 on west healfe . 7 on norð healfe þæs hiredes land innto sce' Augustine.
Nu is þis ðæs anes æceres gemæru . On east healfe liþ æþestanes land . 7 on suð healfe 7 on west healfe cincges stræt . 7 on norð healfe ðæs hirides innto sce' Augustine.
Nu is þis þæs syxtan æceres gemæru . On east healfe lið cincges stræt . 7 on suð healfe hryþera ceap . 7 on west healfe æþestanes land 7 on norð healfe.
Si autem quod non optamus aliquis tipho turgens supercilii . hanc meam donationis kartulam adnihilare temptauerit sciat se Domino rationem in die iudicii redditurum nisi digna ante emendauerit satisfactione . Scripta est anno m'iiio. indictione .xv. aepact= .iiii . Data die .v. iduum Iulii . luna xxvii . Scripta in ciuitate Dorobernensis quae est metropolis Cantuariorum.
+ Ego AEÞELRED rex Anglorum hanc meam donationem cum uexillo sancte crucis Christi roboraui et subscripsi.
+ Ego AELFRIC archiepiscopus Dorobernensis aecclesi= hanc donationem AEÞELREDI regis libenti animo confirmaui.
+ Ego Aelfheah Wintoniensis episcopus consolidaui.
+ Ego Wulfstan Lundoniensis episcopus adquieui.
+ Ego Godwine Hrofensis episcopus impressi.
+ Ego Ordbriht [.......] episcopus consensi.
+ Ego Aeþelric Scireburnensis episcopus adnotaui.
+ Ego Alfwold Cridiensis episcopus conclusi.
+ Ego Wulfric abbas. + Ego Ælfsie abbas.
+ Ego Ælfwerd abbas. + Ego Wulfgar abbas.

+ Ego Leofric abbas.
+ Ego Wigerd abbas.
+ Ego Ælfric dux.
+ Ego Leofwine dux.
+ Ego Aelfhelm dux.
+ Ego Aeþelmær minister.
+ Ego Ordulf minister.
+ Ego Wulfric minister.

+ Ego Wulgeat minister.
+ Ego Leofwine minister.
+ Ego Aeþelric minister.
+ Ego Lifincg minister.
+ Ego Leofstan minister.
+ Ego Siwerd minister.
+ Ego Wulfstan minister.
+ Ego Sired minister.

+ Ego Wulstan.
+ Ego Wærelm.
+ Ego Guþwold.

Edition: Charters of Christ Church, Canterbury, ed. N. P. Brooks and S. E. Kelly, Anglo-Saxon Charters (The British Academy, forthcoming), no. 139. For apparatus criticus and a detailed commentary see this edition.

139A
S 905

Æthelred, dux, grants the land to Christ Church, Canterbury. A.D. 1003

Archive: Canterbury, Christ Church

TEXT

[A]nno dominice incarnationis millesimo .iii. indictione .xv. Ego Æthelredus dux concedo ecclesie Christi particulam terre in Dorobernia, quam michi rex Æthelredus dedit, id est .xv. uirgarum in longitudine et .viii. in latitudine et .vi. agros extra murum. Termini terre infra murum sunt hii: in orientali parte terra regis, in parte australi platea ciuitatis, in occidente terra ecclesie Christi, in aquilone cimiterium Christi. Termini uero duorum agrorum: in orientali parte terra ecclesie Christi, in australi terra de Apeldre, in occidente terra ciuium, in aquilone platea regis. Termini aliorum duorum agrorum: ab oriente terra Æthelstani, in austro strata regis, in occidente et aquilone terra sancti Augustini. Terminus quinti agri: in oriente terra Æthelstani, in austro et occidente strata regis, in aquilone terra sancti Augustini. Termini sexti agri: in oriente platea regis, in austro Hrythra ceap, in occidente et aquilone.

Edition: Charters of Christ Church, Canterbury, ed. N. P. Brooks and S. E. Kelly, Anglo-Saxon Charters (The British Academy, forthcoming), no. 139A. For apparatus criticus and a detailed commentary see this edition.