15
S 1612
Eadberht II, king of Kent, grants the toll of one ship at the port of Fordwich, Kent, to Abbot Deneheah and the church of St Mary, Reculver. A.D. 747 [for 762 x 764]
Archive: Canterbury, Christ Church
TEXT
[A]nno dominice incarnationis .dccxlvii. Ego Eadbertus rex Cantie, cum consensu optimatum meorum, Bregouuini archiepiscopi et ceterorum principum meorum, concedo ecclesie que est apud Raculf et tibi Deneheah abba tueque familie, pro salute anime mee, uectigal et tributum unius nauis in portu ac uilla que dicitur Forduuic, ad opus ut prefatus sum familie sancte Marie que in iam nominata ecclesia Deo seruit. Simulque precipio in nomine omnipotentis Dei prefectis, prepositis et actionariis et omnibus fidelibus qui in illo portu habent uel habituri sunt aliquam potestatem, ut hec mea donatio sit stabilis et firma inperpetuum. Quod si aliquis quod absit hoc meum donum uiolare presumpserit, a Deo et sanctis eius separatus, diabolo et angelis eius sit coniunctus. Quod si una nauis predicte familie perierit collisione, fractione aut uetustate, iterum restituant aliam et eadem conditione habeant, et sic inperpetuum.
Edition: Charters of Christ Church, Canterbury, ed. N. P. Brooks and S. E. Kelly, Anglo-Saxon Charters (The British Academy, forthcoming), no. 15. For apparatus criticus and a detailed commentary see this edition.