1
S 1

Æthelberht I of Kent grants to St Andrew's, Rochester, land near Rochester. A.D. 604

Archive: Rochester

TEXT

Regnante in perpetuum domino nostro Iesu Christo saluatore . mense Aprilio . sub die iiii . kalendas Maias . indictione vii . ego Æthelberhtus rex filio meo Eadbaldo admonitionem catholice fidei optabilem . Nobis est aptum semper inquirere . qualiter per loca sanctorum pro anim= remedio uel stabilitate salutis nostr= aliquid de portione terr= nostr= in subsidiis seruorum dei deuotissimam uoluntatem debeamus offerre . Ideoque tibi Sancte Andrea tu=que =cclesiae qu= est constituta in ciuitate Hrofibreui ubi pr=esse uidetur Iustus episcopus . trado aliquantulum telluris mei .
Hic est terminus mei doni . Fram suðgeate west andlanges wealles oð norðlanan to stræte . 7 swa east fram st\r/æte oð Doddinghyrnan ongean bradgeat . Siquis uero augere uoluerit hanc ipsam donationem; augeat illi dominus dies bonos . Et si presumpserit minuere aut contradicere; in conspectu dei sit damnatus et sanctorum eius hic et in =terna secula . nisi emendauerit ante eius transitum quod inique gessit contra Christianitatem nostram .
Hoc cum consilio Laurentii episcopi et omnium principum meorum signo sanct= crucis confirmaui . eosque iussi ut mecum idem facerent . Amen .

Edition: Charters of Rochester, ed. A. Campbell, Anglo-Saxon Charters 1 (London: Published for The British Academy by The Oxford University Press, 1973), p. 1 (no. 1).