29
S 671

Eadgar of Wessex grants ten sulungs at Bromley to St Andrew's in return for money paid by Bishop Ælfstan of Rochester to himself and his præfectus Wulfstan. A.D. 955

Archive: Rochester

TEXT

London, British Library, Cotton Ch. viii. 33: s. x2
Endorsement in a hand of s. x: + þis is þara. x. sulunga boc æt Bromleage, þe Eadgar cing gebocode Sancte Andree Cristes apostole on ece yrfe.

+ In nomine regnantis in perpetuum domini nostri Iesu Christi . Ego Eadgarus réx Anglorum ceterarumque gentium . considerans et recolens quod etiam uás electionis ueracissimis innotuit uerbis . quod in nouissimis temporibus instarent tempora periculosa . idcirco unusquisque de semetipso plenius poterit agnoscere quod quanto quis in hóc terreno habitaculo longiorem protraxerit uitam . tanto ueraciora esse omnia quæ olim antiqui uates diuinitus edocti . inplenda esse predixerunt . Quod cernens ego necessarium dúxi . ut per intercessionem plurimorum pro uenia delictorum meorum et requi= aeterna adipiscenda animæ me= aliquid ex eis quae mihi largitor bonorum Christus dominus donare dignatus est . hóc est decem mansas . quod Cantigene dicunt . x . sulunga . in illo loco ubi iamdudum solicole illius regionis nomen inposuerunt . æ´t Bromleage . tibi uenerabili apostolo Christi Sancto Andre= . et pro placabili pecunia Ælfstani antistitis aeclesiae Hrofensi concedo . Cum omnibus utensilibus quae deus c=lorum in ipso telluris gramine creauit . tám in notis causis et ignotis . in modicis et in magnis . campis . pascuis . pratis . siluis . siluarumque densitatibus . donans donabo libertatem . preter expeditione . et pontis . arcisué instructione . quia tanti pretii emtum est suprascripta terra . octuaginta mancusis auri purissimi . et séx pondus electi argenti . Et insuper dona meo prefecto Wulfstano donando auxit . xxxta . mancusas auri . ut fixa et immobilis permaneat sempiternaliter nostra donatio . Ita adiuro in nomine domini dei nostri Iesu Christi qui est omnium iudex iustus ut néc mihi néc alicui successorum meorum regum seu cuiuslibet dignitatis . aliquid frudare uel minuere liceat . Sed absque aliqua retractione inlesa iugiter permaneat sine fine . Siquis autem propria temeritate uiolenter inuadere presumserit . Sciat sé procul dubio ante tribunal districti iudicis titubantem tremebundumque rationem redditurum . nisi prius digna satisfactione emendare maluerit . Hec utilitas siluarum ad eandem terram pertinet in Andrede . Billanoran be Lindhyrste . 7 on Glæppanfelda . Scearndæn . 7 þarrihte wið Þorndæn . 7 Broccesham be eastan ea . 7 tannera hole . 7 Trindhyrst .; Istis terminibus circumgirata est terra suprascripta 7 multis nota .;
Þis synt þara tyn sulunga landgemæro tó Bromleage . ærest on eastan Cyselhyrstesgemæro . þonne ón Croptunesgemæro . þonne þanon ón Rugebeorgesgemæro . þonne ón suðhealfe . Cyssestanesgemæro forð be weardsetlan . þonne be westan Wichammesgemæru . 7 Beohhahammesgemæru . þonne be norðan Beringahammesgemæru . 7 Modingahammesgemæro . 7 þonon eft east ón cinges gemæro . þæt ón Cyselhyrst;
Acta est haec prefata donatio . Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi . dccccmo . lmo vto indictione uero nouem.
+
+ Ego Eadgar r=x Anglorum sub sigillo sancte crucis corroboraui .
+
+ Ego Dunstan Dorobernensis æcclesi= archi=piscopus crucis Christi conclusi .
+ Ego Ælfþryþ mater regis predictum donum confirmaui
+
+ Ego Oswald archiepiscopus Eborace ciuitatis crucis Christi inpressi
+ Ego Aþelwold Wintaniensis æcclesi= episcopus subscripsi et confirmaui
+ Ego Ælfstan Lundoniensis æcclesi= =piscopus corroboraui
+ Ego Ælfstan =piscopus consignaui
+ Ego Eadelm =piscopus consensi et subscripsi
+ Ego Sydemann =piscopus conclusi
+ Ego Alfwold =piscopus corroboraui
+ Ego Byrhtelm =piscopus roboraui
+ Ego Byrhtferð minister
+ Ego Æþelweard minister
+ Ego Ælfwerd minister
+ Ego Æþelmær minister
+ Ego Ælfsige minister
+ Ego Wulfstan minister
+ Ego Ælfric minister
+ Ego Ælfheah minister
+ Ego Ealdred minister
+ Ego Leofstan minister
+ Ego Ælfhere dúx
+ Ego Æþelstan dúx
+ Ego Æþelwine dúx
+ Ego Byrhtnoð dúx
+ Ego Ordgar dúx
+ Ego Ælfric minister
+ Ego Alfwold minister .
+ Ego Wulfsige minister
+ Ego Sigred minister
+ Ego Eadelm minister

Edition: Charters of Rochester, ed. A. Campbell, Anglo-Saxon Charters 1 (London: Published for The British Academy by The Oxford University Press, 1973), pp. 34-6 (no. 29).