3
S 27
Eadberht of Kent grants ten sulungs at Stoke in Hoo to St Andrew's, Rochester.
Æthelberht of Kent confirms this. A.D. 738
Archive: Rochester
TEXT
+ In nomine domini dei nostri Iesu Christi ego Eadberht rex Cantuariorum donaui aliquam partem terr= pro remedio anim= me= atque indulgentia delictorum meorum episcopatui beati Andre= apostoli ac uenerabile uiro Ealdulfo eius =cclesi= antistiti in regione qu= uocatur Hohg in loco qui dicitur. Andscohesham id est decem arat\r/orum iuxta aestimationem prouinciae eiusdem Huius uero terr= possessionem ita predicto episcopo largitus sum cum omnibus ad eum pertinentibus id est campis siluis pratis piscariis salsilagine . atque omnibus utensilibus eius iuxta notos terminos constitutos Hoc quoque praecipimus ut nullus presumat propinquorum meorum uel successorum meorum hanc donationem meam minuere infringere quoquomodo
Siquis uero quod non credimus contra preceptum meum huic donatione mea e malibolo animo contraire temptauerit . sciat se in die iudicii rationem deo redditurum manentem tamen hanc cartulam nichilominus in sua firmitate siquis uero magis defendere augere uoluerit . addat deus bona eius in terra uiuentium Hanc quoque donationem meam ego Eadberht rex Cantuariorum propria manu confirmaui et signum sanct= crucis infixi testes quoque idoneos commites meos confirmari et subscribere feci. Ego Uilbaldus commites meos confirmari et subscribere feci Ego Dimheahac comites meos confirmari et scribere feci. Ego Hosberht commites meos confirmari et scribere feci. Ego Nothbalth commites meos confirmari et scribere feci. Ego Banta commites meos confirmari et scribere feci. Ego Ruta commites meos confirmari et scribere feci. Ego Tidbalth \comites meos/ confirmare et scribere feci; ~
+ In nomine domini dei summi . Ego Alduulfus episcopus in primis penitus ignoraui quod a Dorouernensis =cclesiae pr=suli et rege . hac kartula confirmata esse debuisset . postea agnoui et tam diligenter postulaui ab archiepiscopo Nothelmo et rege Aethilberhto pr=sidente meo largitore Eadberhto ut ipsi manu sua hanc donationem corroborassent . et sic in metropolitano urbe perfecte compleuerunt. Actum mense Aprili . indictione . vi . anno ab incarnatione Christi . dccxxxviii.
+ Ego Nothelmus gratia dei archiepiscopus testis consentiens subscripsi kanonice . + Ego Aethilberhtus rex prefatam donationem signo sanct= crucis confirmaui. + Ego Beornheard testis subscripsi. + Signum manus . Tunan. + Signum manus Balthardi. + Signum manus Eanberhti.