21
S 872

King Æthelred grants four hides (mansae) at Colworth (in Oving), Sussex, with a messuage in Chichester, to Leofstan, his minister. A.D. 988

Archive: Selsey

TEXT

Domino dominorum dominante in secula seculorum. Regna regnorum huius presentis seculi transeant sicut ignominica et omnis gloria et iocus huius mundi peribit et non sunt eterna, sed superna eterna sunt. Unde ego Ethelredus rex Anglorum gubernator et rector cuidam fideli meo ministro quem nonnulli uocitant noto uocamine Leofstan .iiii. mansas eternaliter concedo, illic ubi Anglica appellatione dicitur æt Colewerðe, ut hoc diebus suis possideat tramitibusque uite sue et post se cuicumque uoluerit heredi derelinquat in eternam hereditatem. Si autem tempore contigerit aliquo quempiam homini aliquem libellum ob istarum apicum adnichilationem in palam producere, sit omnimodis ab omnibus hominum ordinibus condempnatus omnique abolitus industria ueritatis cuiuscumque regum antecessorum tempore fuerit perscriptus. Maneat igitur meum hoc immobile donum eterna libertate iocundum cum uniuersis que rite ad eundem locum pertinere dinoscuntur, campis, pascuis, pratis, siluis, sine expeditione et pontis arcisue instructione. Si quis autem propria temeritate uiolenter inuadere presumpserit, sciat se proculdubio ante tribunal districti iudicis titubantem tremebundumque rationem redditurum, nisi prius digna hic satisfactione emendare maluerit.
Istis terminis ambitur predicta tellus. Ærest of ðam hlidgeate to wican stigele, ðanon to ælriðe ho, þannon 7lang mores to tilmundes ho, þanan 7lang mores to Beorganstedeinga mearce, þanne 7lange mores to Babesham, þanne to Ðelbrycge, þanne ðanen to sealgate, ðannen to michele memerinn, þanen to sealt rode, þanen to feðer cuncan siðe, þanne to ðelbrige, ðanne est to þan hlidgate. And on hage on Cycester.
Anno dominice incarnationis .dcccclxxxviii., indictione .i., scripta est hec cartula, hiis testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxantur.

Ego Etheldredus rex Anglorum prefatam donationem concessi.
Ego Adelgarus Dorobernensisu ecclesie archiepiscopus cum signo sancte crucis roboraui.
Ego Oswoldus Eboracensis ecclesie archiepiscopus crucis taumate adnotaui.
Ego Ælfeagus episcopus confirmaui.
Ego Ælftanus episcopus corroboraui.
Ego Ædelstanus episcopus consensi.
Ego Ædelwoldus episcopus non renui.
Ego Ædelsinus episcopus conclusi.
Ego Sigericus episcopus annui.

Ego Æscwygus episcopus consolidaui.
Ego Sygegarus episcopus consignaui.
Ego Ædelwine dux.
Ego Byrctnod dux.
Ego Ælfrich dux.
Ego Þured dux.

Ego Wulfrig miles.
Ego Ædelrig m.
Ego Ælfrich m.
Ego Ælfelm m.

Ego Wulfrich m.
Ego Ælgar m.
Ego Leofrich m.
Ego Ordulf m.
Ego Wulfeah m.
Ego Ælwold m.
Ego Brithwold m.
Ego Ordbrith abbas.
Ego Loefrich abbas.
Ego Ædwine abbas.
Ego Æluere abbas.
Ego Ælfsige abbas.

Edition: Charters of Selsey, ed. S. E. Kelly, Anglo-Saxon Charters 6 (Oxford: Published for The British Academy by Oxford University Press, 1998), pp. 91-4 (no. 21).