3
S 326

Æthelbald, king of the West Saxons, grants fourteen hides (cassati) at Teffont, Wiltshire, to Osmund, minister. A.D. 860

Archive: Shaftesbury

TEXT

Regnante imperpetuum Deo et Domino Iesu Christo, cum cuius imperio hic labentis seculi prosperitas in aduersis successoribus sedulo permixta et conturbata cernuntur et omnia uisibilia atque desiderabilia ornamenta huius mundi ab ipsis amatoribus cotidie transeunt. Ideo beati quique ac sapientes cum hiis fugitiuis seculi diuitiis eterna et iugiter permansura gaudia celestis patrie magno opere adipisci properant. Quapropter ego Adelbaldus gratia Dei occidentalium Saxonum rex dono atque concedo dilecto ac uenerabili ministro meo pro eius humili ob[ ] Osmunde terram .xiiii. cassatorum in loco qui appellatur be Tefunte, hoc est ut habeat et possideat prefatam terram in perpetuam hereditatem cum omnibus utilitatibus ad eam pertinentibus, campis, siluis, pratis, pascuis atque omnia in omnibus quamdiu in ista transitoria uita demoratus fuerit, et post finem uite illius heredi cuicumque uoluerit liberam habeat donandi uel concedendi potestatem. Sit hec terra prefata secura et inmunis omnium rerum legalium et principalium tributum et ui exactorum operum, furisque comprehencione, simulque et omni populari grauidine, nisi expedicione et pontis factione et arcium municione.
Hec sunt termini terre.
Arest on þane reanden weg, ðat on ðone forde to Teofunte, þanen on brochenenberge, ðat on hoddes clif, þanen on abbenbeorg, ðat on scortencumb, on ðes linkes hauede suthward and northward, þanen on leon berg, þat on ða ealden dich, þanne onne þat furch ðe is aðe riuen to Nodre, þannen on funtnesford, þannen on herepaþ, on þe reden wege, on þa two meades oþer be Nodre oþer be Wilig ðe ðar to herað.
Siquis hanc meam <donationem> augere et amplificare uoluerit, augeat omnipotens Deus dies eius prosperos. Si uero quis infringere uel mutare presumpserit, noscat se ante tribunal eterni iudicis in die iudicii coram Christo et omnibus sanctis racionem redditurum esse, nisi prius satisfaccione emendauerit. Scripta est hec cartula anno dominice incarnacionis .d.ccc.lx., indiccione .iiii., istis testibus consencientibus quorum nomina infra scripta uidentur esse.

Adelbald rex. + Aedelbert rex. + Iudith regis filius. + Suidhun episcopus. + Alhstan episcopus. + Osric dux, et ceteri. +

Edition: Charters of Shaftesbury Abbey, ed. S. E. Kelly, Anglo-Saxon Charters 5 (Oxford: Published for The British Academy by Oxford University Press, 1996), pp. 16-17 (no. 3).