27
S 762
King Edgar grants three iugera of farmland and twenty iugera of woodland at Ealderes cumbe to Brihtgifu. A.D. 968
Archive: Shaftesbury
TEXT
Omnium iura regnorum celestium atque terrestrium, claustra quoque infernalium, dumtaxat diuinis Dei nutibus subiecta sunt. Quapropter cunctis sanum sapientibus satagendum est toto mentis conamine, ut preuideant qualiter tormenta ualeant euadere infernalia et celestis uite gaudia, concedente Christo Iesu, conscendere. Hinc Adgar tocius Britannie basileus quandam telluris particulam .iii. uidelicet campi iugera ac silue .xx. uel paulo plura at Ealderes cumbe, cuidam femine mihi oppido fideli qui ab huiusmodi patrie gnosticis nobili Birthgiue appellatur uocabulo pro obsequio eam deuotissimo et perpetua largitus sum hereditate, ut ipsa uita comite cum omnibus utensilibus, pratis uidelicet, pascuis, siluis, uoti compos habeat et post uite sue exitum quibuscumque uoluerit cleronomis inmunem derelinquere. Sit autem predictum rus omni terrene seruitutis iugo liberum, tribus exceptis, rata uidelicet expedicione, pontis arcisue restauracione. Siquis igitur hanc nostram donacionem in aliud quam constituimus transferre uoluerit, priuatus consorcio Dei ecclesie eternis baratri incendiis lugubris iugiter cum Iuda Christi proditore eiusque complicibus puniatur, si non satisfaccione emendauerit congrua quod contra nostrum deliquit decretum. Hiis metis prefatum rus hinc inde giratur.
Ðis sant þa land imare to Aldderescumbe. Arest of langan riple up be wirtrume on wlfgedyce, of wlfgedyce be wirtrume on deodewoldding lege suþeward, of teoþewolding lege adune be dich, of þat dich forðe be wirtrune on heahstanes quabben, forð be wirtrune and lang riple, at twelf akeres yrð landes be þe hege wege went on putel made.
Anno dominice incarnacionis .dcccclxviii. scripta est hec carticula, hiis testibus.
Ego Adgar rex Anglorum concessi. +
Ego Dunstan archiepiscopus corroboraui. +
Ego Oscytel archiepiscopus confirmaui. +
Ego Aþelwold episcopus consolidaui et ceteri. +
Edition: Charters of Shaftesbury Abbey, ed. S. E. Kelly, Anglo-Saxon Charters 5 (Oxford: Published for The British Academy by Oxford University Press, 1996), pp. 106-7 (no. 27).