1
S 228
King Cenwalh grants liberties to the church and bishopric of Sherborne. A.D. 671
Archive: Sherborne
TEXT
Px In nomine domini nostri Iesu Christi . Ego Cenuualch regnante Deo rex hanc libertatem et potestatem sedi pontificali Scireburnensis =cclesi= per priuilegii cautionem coram senioribus et testibus idoneis communi consensu atque tractatu firmiter atque inmarcescibiliter in =ternum fore constituo . id est ut omnium fiscalium ac s=cularium rerum siue operum siue tributuum et cunctorum negotiorum seu in magnis seu in modicis per omne modum uniuersaliter sit libera . quia Dei singularis hereditas est et pontificalis officii sedis . De omnibus quoque curis et causis s=cularibus fide catholica et recto baptismate perseuerante hoc decretum statuimus . ut ab uniuersis grauitudinibus et secularium hominum turbinibus h=c eadem =cclesia cum tota terra et possessione illius semper inmunus et secura permaneat . ut illic inhabitantes pura et sobria ac sincera mente laudem domini celebrantes . et legem eius diligenter tota plebe predicantes . sine impedimento Deo seruire ualeant . Si enim aliquis successorum nostrorum maligni fraude instructus - et spiritu cupiditatis illectus - hoc infringere ausus fuerit ; sciat se in inferni suppliciis suspiraturum et in faculis tartareis crematurum . et absque ullo remedio sine fine eiulaturum . Si quis uero h=c in bona parte augere misericorditer pro Dei nomine uoluerit ; augeat omnipotens dominus bona ipsius siue in hoc s=culo siue in futuro centupliciter . et cum omnibus sanctis uitam mereatur =ternam feliciter . Scripta est autem h=c cartula huius priuilegii consentiente et confirmante Laurentio archiepiscopo . simul rege Merciorum Wlfherio . ceteris patricia potestate preditis corroborantibus ac subscribentibus . anno dominic= incarnationis . dclxxi .
+ Ego Coenuualch rex h=c omnia confirmans propria manu signum Crucis subscripsi. + Ego Wlfhere rex similiter corroborans signum Crucis impressi. + Ego Laurentius archiepiscopus h=c similter corroborando signum Crucis subscripsi.
+ Signum manus Hugg principis . + Signum manus Romani abbatis .
Edition: Charters of Sherborne, ed. M. A. O'Donovan, Anglo-Saxon Charters 3 (Oxford: Published for The British Academy by The Oxford University Press, 1988), pp. 1-2 (no. 1).