2
S 263
King Cynewulf grants one hide (mansio) at Lyme, Dorset, to the church of Sherborne. A.D. 774
Archive: SherborneTEXT
Regnanti imperpetuum domino nostro Iesu Christo . et hoc s=culum iusto moderamine dispensanti . cuncta tamen fugitiu= tempora uit= . et omnes prosperitates s=culi huius aduersis causis misceri cernimus . uelocissimoque cursu h=c reliquentia ad futura festinant . Quapropter ego Cynewulfus rex . uenerabilis episcopi mei exortationibus Æthelmodi - instructus saluberrimis . Scireburnensi =cclesi= unius mansionis terram ad elemosinam diurnam pro expiatione peccaminum meorum condonare dignatus sum - iuxta occidentalem ripam fluminis illius quod uulgo Lim uocatum est ; haut procul a loco ubi meatus sui cursum in mare mergit . quatinus illic prefat= =cclesi= sal coqueretur ad sustentationem multiforme necessitatis . siue in condimentum ciborum . siue etiam ut in diuinis officiorum usibus haberetur . et quibus cotidie christian= religionis causa multipliciter indigemus . Si quis autem hanc donationem augere et amplificare uoluerit ; augeat dominus locum eius in terra uiuentium . Scripta est autem h=c cartula anno incarnationis domini nostri Iesu Christi . dcco . lxxo iiiio . consentientibus patriciis et principibus meis . quorum nomina infra tenentur asscripta .
+ Ego Cynewulf rex predictam agelli portionem subscribens sic signo Crucis Christi confirmo .
+ Ego Æthelmodus seruus seruorum Dei hanc largitionem signo Crucis roboraui .
+ Signum manus Scilling .
+ Signum manus Hemele .
+ Signum manus Cærdic .
+ Signum manus . Æthelnoþ .
+ Signum manus . Æthelmund .
+ Signum manus . Wigferth .
+ Signum manus Ecgbaldi episcopi hanc munificentiam consentientis .
Edition: Charters of Sherborne, ed. M. A. O'Donovan, Anglo-Saxon Charters 3 (Oxford: Published for The British Academy by The Oxford University Press, 1988), p. 4 (no. 2).